- SPORADES
- SPORADESinsulae quaedam sic dictae, quia in mari dispersae sunt, nec sicut Cyclades in orbem iacent. Mela l. 2. c. 7. Hae quia dispersae sunt Sporades. Pleraeque earum a Cycladibus (quae sunt in mari Aegaeo) ad meridiem vergunt, situ Cretae viciniore, aliae ad occasum, in Cretico mari, ut Thera, Anaphe, therasia, Ios, Sicynus, Lagusa, Pholegandrus, Cimolus, Siphnus, Melus. Aliae ad Ortum in Carpathio mari, ut Astypalaea, Telus, Chalcia, Carpathus, Casus, Leros, etc. (ut a Strabone enumerantur.) His Plin. l. 4. c. 12. Gyaron, Patmon, et ignobiles plurimas; Mela Icaron, seu Icariam addit. Dionys. v. 530.Νῆσοι δ᾿ ἑξείης Σποράδες περιπαμφανόωσιν,Οιον ὅτ᾿ ἀννεφέλοιο δι' ἠέρος ἐίδεται ἄςτραΓ᾿γρὰ νέφη κραιπνοῖο βιασαμένου βορέαο.Ab Homero Calydnas appellari putant, inquit Strabo. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.